Paragrafo 13 - Studentville

Paragrafo 13

Qua re quis tandem me reprehendat aut quis mihi iure suscenseat si quantum ceteris ad suas res obeundas quantum ad festos dies ludorum celebrandos quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum quantum alii tribuunt tempestivis conviviis quantum denique alveolo quantum pilae tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Atque hoc ideo mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas; quae quantacumque in me est numquam amicorum periculis defuit. Quae si cui levior videtur illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti