Paragrafo 14 - Studentville

Paragrafo 14

Nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis omnia pericula mortis atque exsili parvi esse ducenda numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem. Sed pleni omnes sunt libri plenae sapientium voces plena exemplorum vetustas: quae iacerent in tenebris omnia nisi litterarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines–non solum ad intuendum verum etiam ad imitandum–fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt? Quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cognitatione hominum excellentium conformabam.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti