Paragrafo 16 - Studentville

Paragrafo 16

FANNIUS: Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum

mihi feceris, spero item Scaevolae, si quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris

quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.

SCAEVOLA: Mihi vero erit gratum; atque id ipsum cum tecum agere

conarer, Fannius antevertit. Quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti