Paragrafo 98 - Studentville

Paragrafo 98

Omnino est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit, quamque amabilis sit,

intellegit. Ego autem non de virtute nunc loquor sed de virtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam

videri volunt. Hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium

esse laudum suarum putant. Nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non vult, alter ad mentiendum paratus est.

Nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi.
Magnas vero agere gratias

Thais mihi?
Satis erat respondere: ‘magnas’; ‘ingentes’ inquit. Semper auget assentator id, quod is cuius ad

voluntatem dicitur vult esse magnum.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti