Bellum Catilinarium Paragrafo 2: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 2

Versione tradotta del Bellum Catilinarium: versione tradotta

Igitur initio reges–nam in terris nomen imperii id primum

fuit–diversi pars ingenium alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis

placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere

libidinem dominandi causam belli habere maximam gloriam in maximo imperio putare tum demum periculo atque negotiis compertum

est in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret aequabilius

atque constantius sese res humanae haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile

iis artibus retinetur quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia pro continentia et aequitate libido atque superbia

invasere fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optimum quemque a minus bono transfertur. Quae homines

arant navigant aedificant virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno indocti incultique vitam sicuti

peregrinantes transigere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta

aestimo quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur qui aliquo negotio intentus

praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti