At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo, sed ne
desideratio quidem; nihil autem est molestum, quod non desideres. Bene Sophocles, cum ex eo quidem iam adfecto aetate
quaereret, utereturne rebus veneriis, ‘Di meliora!’ inquit; ‘ libenter vero istinc sicut ab domino agresti ac furioso
profugi.’ Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere
quam frui. Quamquam non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.
- Latino
- De Senectute
- Cicerone