Paragrafo 25 - Studentville

Paragrafo 25

Nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti, cui serat respondere: ‘Dis immortalibus, qui me

non accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.’ VIII. Et melius Caecilius de sene alteri saeclo

prospiciente quam illud idem:
‘Edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,

quod diu vivendo multa, quae non volt, videt’
et multa fortasse, quae volt; atque in ea, quae non volt, saepe etiam

adulescentia incurrit. Illud vero idem Caecilius vitiosius:
‘Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum, sentire ea aetate

eumpse esse odiosum alteri.’

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti