De Senectute Paragrafo 6: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 36

habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus

modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed

menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem

exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur. Nam quos ait Caecilius ‘comicos stultos senes’, hos

significat credulos, obliviosos, dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis, ignavae, somniculosae senectutis. Ut

petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis

stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti