Paragrafo 29 - Studentville

Paragrafo 29

Certe si nihil animus praesentiret in posterum et si quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est eisdem omnis cogitationes terminaret suas; nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus quae noctis ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri sed cum omni posteritate adaequandam.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti