Magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum
aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam; quod qui
recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab iis quibus obsequi nollent. Illos autem
qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. Eorum querella
inveterata non modo familiaritates exstingui solere sed odia etiam gigni sempiterna. Haec ita multa quasi fata impendere
amicitiis ut omnia subterfugere non modo sapientiae sed etiam felicitatis diceret sibi videri.
- Latino
- De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone