Paragrafo 55 - Studentville

Paragrafo 55

Quid autem stultius quam, cum plurimum copiis, facultatibus, opibus possint, cetera parare,

quae parantur pecunia, equos, famulos, vestem egregiam, vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita

dicam, supellectilem? etenim cetera cum parant, cui parent, nesciunt, nec cuius causa laborent (eius enim est istorum quidque,

qui vicit viribus), amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio; ut, etiamsi illa maneant, quae sunt quasi dona

Fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda. Sed haec hactenus.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti