Paragrafo 39 - Studentville

Paragrafo 39

Videmus Papum Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus),

bis una consules, collegas in censura; tum et cum iis et inter se coniunctissimos fuisse M’. Curium, Ti. Coruncanium

memoriae proditum est. Igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quippiam contendisse, quod contra fidem,

contra ius iurandum, contra rem publicam esset. Nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset,

impetraturum non fuisse? cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare. At

vero Ti. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem C. frater, nunc idem acerrimus.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti