Agricola Paragrafo 40: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 40

Igitur

triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur multo verborum honore cumulata decerni in

senatu iubet addique insuper opinionem Syriam provinciam Agricolae destinari vacuam tum morte Atili Rufi consularis et

maioribus reservatam. Credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos quibus ei Syria

dabatur tulisse cum eo praecepto ut si in Britannia foret traderentur; eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae ne

appellato quidem eo ad Domitianum remeasse sive verum istud sive ex ingenio principis fictum ac compositum est. Tradiderat

interim Agricola successori suo provinciam quietam tutamque. Ac ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium introitus

esset vitato amicorum officio noctu in urbem noctu in Palatium ita ut praeceptum erat venit; exceptusque brevi osculo et nullo

sermone turbae servientium inmixtus est. Ceterum uti militare nomen grave inter otiosos aliis virtutibus temperaret

tranquillitatem atque otium penitus hausit cultu modicus sermone facilis uno aut altero amicorum comitatus adeo ut plerique

quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est viso aspectoque Agricola quaererent famam pauci interpretarentur.

  • Latino
  • Agricola
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti