Opera appartenente a Tacito
Agricola
Paragrafo 42
Aderat iam annus quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum. Accessere quidam cogitationum principis periti qui iturusne esset in provinciam ultro Agricolam interrogarent. Ac primo occultius quietem et otium laudare mox operam suam in adprobanda excusatione offerre postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere […]
Paragrafo 43
Versione tradotta Tacito: Paragrafo 43 di Agricola Finis vitae eius nobis luctuosus amicis tristis extraneis etiam ignotisque non sine cura fuit. vulgus quoque et hic aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora et circulos locuti sunt; nec quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus. Augebat miserationem constans rumor veneno […]
Paragrafo 44
Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus Iuniis: excessit quarto et quinquagesimo anno decimum kalendas Septembris Collega Priscoque consulibus. Quod si habitum quoque eius posteri noscere velint decentior quam sublimior fuit; nihil impetus in vultu: gratia oris supererat. Bonum virum facile crederes magnum libenter. Et ipse quidem quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus […]
Paragrafo 46
Si quis piorum manibus locus si ut sapientibus placet non cum corpore extinguuntur magnae animae placide quiescas nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces quas neque lugeri neque plangi fas est. Admiratione te potius et immortalibus laudibus et si natura suppeditet similitudine colamus: is verus honos ea coniunctissimi […]
Paragrafo 4
Versione tradotta dell’Agricola di Tacito: Paragrafo 4 Gnaeus Iulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum habuit, quae equestris nobilitas est. pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notis, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus: namque Marcum Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, interfectus est. mater Iulia Procilla […]
Paragrafo 5
Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, diligenti ac moderato duci, adprobavit, electus quem contubernio aestimaret. nec Agricola licenter, more iuvenum qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit: sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil adpetere in iactationem, nihil ob formidinem recusare, […]
Paragrafo 1
Versione Tradotta di Agricola di Tacito: paragrafo 1 Clarorum virorum facta moresque posteris tradere antiquitus usitatum ne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto […]
Paragrafo 39
Hunc rerum cursum quamquam nulla verborum iactantia epistulis Agricolae auctum ut erat Domitiano moris fronte laetus pectore anxius excepit. Inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum e Germania triumphum emptis per commercia quorum habitus et crinis in captivorum speciem formarentur: at nunc veram magnamque victoriam tot milibus hostium caesis ingenti fama celebrari. Id sibi maxime formidolosum […]
Paragrafo 40
Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur multo verborum honore cumulata decerni in senatu iubet addique insuper opinionem Syriam provinciam Agricolae destinari vacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam. Credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos quibus ei Syria dabatur tulisse cum eo praecepto ut […]
Paragrafo 41
Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus absens absolutus est. Causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum inimicorum genus laudantes. Et ea insecuta sunt rei publicae tempora quae sileri Agricolam non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut […]