Paragrafo 41 - Studentville

Paragrafo 41

Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus absens

absolutus est. Causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac

pessimum inimicorum genus laudantes. Et ea insecuta sunt rei publicae tempora quae sileri Agricolam non sinerent: tot exercitus

in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi tot militares viri cum tot cohortibus

expugnati et capti; nec iam de limite imperii et ripa sed de hibernis legionum et possessione dubitatum. Ita cum damna damnis

continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur poscebatur ore vulgi dux Agricola comparantibus cunctis

vigorem constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum. Quibus sermonibus satis constat Domitiani

quoque auris verberatas dum optimus quisque libertorum amore et fide pessimi malignitate et livore pronum deterioribus

principem extimulabant. Sic Agricola simul suis virtutibus simul vitiis aliorum in ipsam gloriam praeceps agebatur.

  • Latino
  • Agricola
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti