Paragrafo 41 - Studentville

Paragrafo 41

. nec enim libidine dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse

consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi

posset maxima; nemini censebat fore dubium, quin tam diu, dum ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil

cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, siquidem ea, cum maior

esset atque longinquior, omne animi lumen exstingueret. Haec cum C. Pontio Samnite, patre eius, a quo Caudino proelio Sp.

Postumius, T. Veturius consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus, hospes noster, qui in amicitia populi

Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat, cum quidem ei sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum

venisse L. Camillo Ap. Claudio consulibus reperio.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti