Orator metuo ne languescat senectute;
est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium. Omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo
pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos. Sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus,
factique per se ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio. Quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen
Scipioni praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis?
- Latino
- De Senectute
- Cicerone