Pro Caelio Paragrafo 45: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 45

Audistis cum pro se diceret audistis antea cum accusaret (defendendi haec causa non gloriandi eloquor); genus orationis facultatem copiam sententiarum atque verborum quae vestra prudentia est perspexistis; atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis quod saepe etiamsi industria non alitur valet tamen ipsum suis viribus sed inerat nisi me propter benevolentiam forte fallebat ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. Atqui scitote iudices eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo non facile in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest ut animus libidini deditus amore desiderio cupiditate saepe nimia copia inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo quoquomodo facimus non modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti