Opera di Cicerone.
Pro Caelio
Pro Caelio, 40
Verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris, sed vix iam in libris reperiuntur. Chartae quoque, quae illam pristinam severitatem continebant, obsoleverunt; neque solum apud nos, qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus, sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et […]
Paragrafo 11
Tot igitur annos versatus in foro sine suspicione sine infamia studuit Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum brachium toga constitutus et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur eademque erat si statim mereri stipendia coeperamus castrensis ratio ac militaris. Qua in aetate […]
Paragrafo 27
Sed haec omittam; ad illa quae me magis moverunt respondebo. Deliciarum obiurgatio fuit longa etiam lenior plusque disputationis habuit quam atrocitatis quo etiam audita est attentius. Nam P. Clodius amicus meus cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus ageret tristissimis verbis voce maxima tametsi probabam eius eloquentiam tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis […]
Paragrafo 43
Ac multi et nostra et patrum maiorumque memoria iudices summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum cum adulescentiae cupiditates defervissent eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libet nominare; vosmet vobiscum recordamini. Nolo enim cuiusquam fortis atque illustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. Quod si facere vellem multi […]
Paragrafo 59
Pro di immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem reservatis? Vidi enim vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita cum Q. Metellus abstraheretur e sinu gremioque patriae cumque ille vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam in curia quam in rostris […]
Paragrafo 75
In hoc flexu quasi aetatis (nihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestra) fama adulescentis paulum haesit ad metas notitia nova mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum quae cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt subito se non numquam profundunt atque eiciunt universae. Qua ex vita vel dicam quo ex sermone […]
Pro Caelio, 41
Itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt: alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt. ut res maxime inter se repugnantes dicendi facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. Multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit, […]
Paragrafo 12
At studuit Catilinae cum iam aliquot annos esset in foro Caelius; et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille sicuti meminisse vos arbitror permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata linea menta virtutum. Utebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. Erant apud illum […]
Pararafo 28
Equidem multos et vidi in hac civitate et audivi non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis ut dicitur digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedissent emersisse aliquando et se ad frugem bonam ut dicitur recepisse gravesque homines atque illustres fuisse. Datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati et ipsa […]
Paragrafo 44
At vero in M. Caelio (dicam enim iam confidentius de studiis eius honestis quoniam audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri) nulla luxuries reperietur nulli sumptus nullum aes alienum nulla conviviorum ac lustrorum libido: quod quidem vitium ventris et gurgitis non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. Amores autem et hae deliciae quae […]
Paragrafo 60
Quem quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset quonam modo ille furenti fratri suo consularis restitisset qui consul incipientem furere atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? Ex hac igitur domo progressa ista mulier de veneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam domum metuet ne quam vocem eiciat non parietes conscios non noctem […]
Paragrafo 76
Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur (fecit me invito mehercule et multum repugnante sed tamen fecit) nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur revocat; nemini nostrum obtemperat est violentior quam vellem. Sed ego non loquor de sapientia quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor de cupiditate vincendi de […]
Pro Caelio, 42
Quam ob rem si quem forte inveneritis, qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt. Ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis relinquatur; detur aliquid aetati; sit adulescentia liberior; […]
Paragrafo 13
Quis clarioribus viris quodam tempore iucundior quis turpioribus coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior quis in largitione effusior? Illa vero iudices in illo homine mirabilia fuerunt comprehendere multos amicitia tueri obsequio cum omnibus communicare quod habebat servire temporibus […]
Paragrafo 29
Sed tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare; itaque omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. Facile est accusare luxuriem. Dies iam me deficiat si quae dici in eam sententiam possunt coner expromere; de corruptelis de adulteriis […]
Paragrafo 45
Audistis cum pro se diceret audistis antea cum accusaret (defendendi haec causa non gloriandi eloquor); genus orationis facultatem copiam sententiarum atque verborum quae vestra prudentia est perspexistis; atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis quod saepe etiamsi industria non alitur valet tamen ipsum suis viribus sed inerat nisi me propter benevolentiam forte fallebat […]
Paragrafo 61
Sed tamen venenum unde fuerit quem ad modum paratum sit non dicitur. Datum esse aiunt huic P. Licinio pudenti adulescenti et bono Caeli familiari; constitutum esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque iis veneni pyxidem traditurum. Hic primum illud requiro quid attinuerit ferri in eum locum constitutum cur illi […]
Paragrafo 77
Quare si cui nimium effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis ferocitas pertinacia si quem etiam minimorum horum aliquid offendit si purpurae genus si amicorum catervae si splendor si nitor iam ista deferverint iam aetas omnia iam usus iam dies mitigarit. Conservate igitur rei publicae iudices civem bonarum artium bonarum partium […]
Pro Caelio, 43
Ac multi et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt, quorum cum adulescentiae cupiditates defervissent, eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libet nominare; vosmet vobiscum recordamini. Nolo enim cuiusquam fortis atque illustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. Quod si facere vellem, multi […]
Paragrafo 14
Hac ille tam varia multiplicique natura cum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis assimulatae tenebat. Neque umquam ex illo delendi huius imperii tam consceleratus impetus exstitisset nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facultatis et patientiae radicibus niteretur. Quare ista condicio iudices respuatur nec […]