M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur? cui neque proprium quaestionis crimen obicitur nec vero aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum cum vestra severitate coniunctum; cuius prima aetas dedita disciplinae fuit iisque artibus quibus instituimur ad hunc usum forensem ad capessendam rem publicam ad honorem gloriam dignitatem; iis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum imitari industriam continentiamque maxime vellet iis aequalium studiis ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis videretur.
- Latino
- Pro Caelio
- Cicerone