Paragrafo 46 - Studentville

Paragrafo 46

Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur. At illum

ingens cura atque laetitia simul occupavere. Nam laetabatur intelligens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam

esse: porro autem anxius erat dubitans in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi

oneri inpunitatem perdundae rei publicae fore credebat. Igitur confirmato animo vocari ad sese iubet Lentulum Cethegum

Statilium Gabinium itemque Caeparium Terracinensem qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora

veniunt; Caeparius paulo ante domo egressus cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum quod praetor erat ipse manu

tenens in senatum perducit reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. Eo senatum advocat magnaque frequentia

eius ordinis Volturcium cum legatis introducit; Flaccum praetorem scrinium cum litteris quas a legatis acceperat eodem adferre

iubet.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti