Agricola Pragrafo 46: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 46

Si quis piorum manibus locus si ut sapientibus placet non cum

corpore extinguuntur magnae animae placide quiescas nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad

contemplationem virtutum tuarum voces quas neque lugeri neque plangi fas est. Admiratione te potius et immortalibus laudibus et

si natura suppeditet similitudine colamus: is verus honos ea coniunctissimi cuiusque pietas. Id filiae quoque uxorique

praeceperim sic patris sic mariti memoriam venerari ut omnia facta dictaque eius secum revolvant formamque ac figuram animi

magis quam corporis complectantur non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur sed ut vultus hominum

ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt forma mentis aeterna quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem

sed tuis ipse moribus possis. Quidquid ex Agricola amavimus quidquid mirati sumus manet mansurumque est in animis hominum in

aeternitae temporum fama rerum; nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruit: Agricola posteritati narratus

et traditus superstes erit.

  • Latino
  • Agricola
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti