Paragrafo 51 - Studentville

Paragrafo 51

“Omnis homines patres conscripti qui de rebus dubiis consultant ab odio

amicitia ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet ubi illa officiunt neque quisquam omnium

lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium valet; si lubido possidet ea dominatur animus nihil valet. Magna mihi

copia est memorandi patres conscripti quae reges atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. Sed ea malo

dicere quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico quod cum rege Perse gessimus

Rhodiorum civitas magna atque magnifica quae populi Romani opibus creverat infida et advorsa nobis fuit. Sed postquam bello

confecto de Rhodiis consultum est maiores nostri ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret inpunitos

eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent

numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum foret quam quid in illos iure fieri posset quaerebant. Hoc item

vobis providendum est patres conscripti ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas neu magis

irae vostrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur novum consilium adprobo; sin magnitudo

sceleris omnium ingenia exsuperat his utendum censeo quae legibus conparata sunt. Plerique eorum qui ante me sententias

dixerunt conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. Quae belli saevitia esset quae victis acciderent

enumeravere: rapi virgines pueros divelli liberos a parentum complexu matres familiarum pati quae victoribus conlubuissent fana

atque domos spoliari caedem incendia fieri postremo armis cadaveribus cruore atque luctu omia conpleri. Sed per deos

inmortalis quo illa oratio pertinuit? An uti vos infestos coniurationi faceret? Scilicet quem res tanta et tam atrox non

permovit eum oratio accendet. Non ita est neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur; multi eas gravius aequo

habuere. Sed alia aliis licentia est patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent si quid iracundia deliquere pauci

sciunt: fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperiopraediti in excelso aetatem agunt eorum facta cuncti mortales

novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere neque odisse sed minume irasci decet; quae apud alios

iracundia dicitur ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic existumo patres conscripti omnis

cruciatus minores quam facinora illorum esse. Sed plerique mortales postremo meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum

obliti de poena disserunt si ea paulo severior fuit. D. Silanum virum fortem atque strenuum certo scio quae dixerit studio rei

publicae dixisse neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri cognovi. Verum

sententia eius mihi non crudelis quid enim in talis homines crudele fieri potest? – sed aliena a re publica nostra videtur. Nam

profecto aut metus aut iniuria te subegit Silane consulem designatum genus poenae novum decernere. De timore supervacaneum est

disserere cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis. De poena possum equidem dicere id

quod res habet in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere;

ultra neque curae neque gaudio locum esse. Sed per deos inmortalis quam ob rem in sententiam non addidisti uti prius verberibus

in eos anmadvorteretur? An quia lex Porcia vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi sed exsilium

permitti iubent. An quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris

convictos? Sin quia levius est qui convenit in minore negotio legem timere cum eam in maiore neglegeris? At enim quis

reprehendet quod in parricidas rei publicae decretum erit? Tempus dies fortuna cuius lubido grentibus moderatur. Illis merito

accidet quicquid evenerit; ceterum vos patres conscripti quid in alios stutuatis considerate! Omnia mala exempla ex rebus bonis

orta sunt. Sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos pervenit novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et

non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere qui rem publicam eorum tractarent. Ii

primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare: ea populus laetari et merito dicere fieri. Post ubi

paulatim licentia crevit iuxta bonos et malos lubidinose interficere ceteros metu terrere: ita civitas servitute oppressa

stultae laetitiae gravis poenas dedit. Nostra memoria victor Sulla cum Damasippum et alios eius modi qui malo rei publicae

creverant iugulari iussit quis non factum eius laudabat? Homines scelestos et factiosos qui seditionibus rem publicam

exagitaverant merito necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villam postremo vas aut

vestimentum alicuius concupiverat dabat operam ut is in proscriptorum numero esset. Ita illi quibus Damasippi mors laetitiae

fuerat paulo post ipsi trahebantur neque prius finis iugulandi fuit quam Sulla omnis suos divitiis explevit. Atque ego haec non

in M. Tullio neque his temporibus vereor; sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore alio consule

cui item exercitus in manu sit falsum aliquid pro vero credi. Ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit quis

illi finem statuet aut quis moderabitur? Maiores nostri patres conscripti neque consili neque audaciae umquam eguere; neque

illis superbia obstat quo minus aliena instituta si modo proba erant imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus

insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt. Postremo quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur cum summo

studio domi exsequebantur: imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus

animadvortebant in civis de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam res publica adolevit et multitudine civium

factiones valuere circumveniri innocentes alia huiusce modi fieri coepere tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt quibus

legibus exsilium damnatis permissum est. Hanc ego causam patres conscripti quo minus novum consilium capiamus in primis magnam

puto. Profecto virtus atque sapientia maior illis fuit qui ex parvis opibus tantum imperium fecere quam in nobis qui ea bene

parta vix retinemus. Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? Minume. Sed ita censeo: publicandas eorum

pecunias ipsos in vinculis habendos per municipia quae maxume opibus valent; neu quis de iis postea ad senatum referat neve cum

populo agat; qui aliter fecerit senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.”

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti