Bellum Catilinarium: versione del Paragrafo 52
Postquam Caesar dicundi finem fecit ceteri verbo alius alii varie adsentiebantur. At M. Porcius Cato rogatus sententiam
huiusce modi orationem habuit: “Longe alia mihi mens est patres conscripti cum res atque pericula nostra considero et cum
sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum qui patriae parentibus aris atque focis
suis bellum paravere; res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare. Nam cetera maleficia tum
persequare ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat ubi evenit frustra iudicia inplores: capta urbe nihil fit reliqui
victis. Sed per deos inmortalis vos ego appello qui semper domos villas signa tabulas vostras pluris quam rem publicam
fecistis: si ista cuiuscumque modi sunt quae amplexamini retinere si voluptatibus vostris otium praebere voltis expergiscimini
aliquando et capessite re publicam! Non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio
est. Saepenumero patres conscripti multa verba in hoc ordine feci saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum
multosque mortalis es causa advorsos habeo. Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem haud facile
alterius lubidini male facta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis tamen res publica firma erat: opulentia
neglegentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur bonisne an malis moribus vivamus neque quantum aut quam magnificum imperium
populi Romani sit sed haec cuiuscumque modi videntur nostra an nobiscum una hostiam futura sint. Hic mihi quisquam
mansuetudinem et misericordiam nominat! Iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri
liberalitas malarum rerum audacia fortitudo vocatur eo res publica in extremo sita est. Sint sane quoniam ita se mores habent
liberales ex sociorum fortunis sint misericordes in furibus aerari; ne illi sanguinem nostrum largiantur et dum paucis
sceleratis parcunt bonos omnis perditum eant! Bene et conposite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit
credo falsa existumans ea quae de inferis memorantur: divorso itinere malos a bonis loca taetra inculta foeda atque formidulosa
habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas ipsos per municipia in custodiis habendos videlicet timens ne si Romae sint
aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in
urbe et non per totam Italiam sint aut non sibi plus possit audacia ubi ad defendundum opes minores sunt! Quare vanum equidem
hoc consilium est si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium metu solus non timet eo magis refert me mihi atque vobis
timere. Quare cum de P. Lentulo ceterisque statuetis pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus
coniuratis decernere! Quanto vos attentius ea agetis tanto illis animus infirmior erit; si paulum modo vos languere viderint
iam omnes feroces aderunt. Nolite existumare maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse! Si ita esset multo
pulcherrumam eam nos haberemus; quippe sociorum atque civium praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est.
Sed alia fuere quae illos magnos fecere quae nobis nulla sunt: domi industria foris iustum imperium animus in consulundo liber
neque delicto neque lubidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam publice egestatem privatim opulentiam.
Laudamus divitias sequimur inertiam. Inter bonos et malos discrimen nullum omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque
mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis ubi domi voluptatibus hic pecuniae aut gratiae servitis eo fit ut
impetus fiat in vacuam rem publicam. Sed ego haec omitto. Coniuravere nobilissumi cives patriam incendere Gallorum gentem
infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt dux hostium cum exercitu supra caput est. Vos cunctamini etiam nunc et
dubitatis quid intra moenia deprensis hostibus faciatis? Misereamini censeo deliquere homines adulescentuli per ambitionem
atque etiam armatos dimittatis. Ne ista vobis mansuetudo et misericordia si illi arma ceperint in miseriam convortat! Scilicet
res ipsa aspe ra est sed vos non timetis eam. Immo vero maxume. Sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes
cunctamini videlicet dis inmortalibus confisi qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis servavere. Non votis neque
suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur: vigilando agundo bene consulundo prospere omnia cedunt. Ubi socordiae te atque
ignaviae tradideris nequiquam deos implores: irati infestique sunt. Apud maiores nostros A.Manlius Torquatus bello Gallico
filium suum quod is contra imperium in hostem pugnaverat necari iussit atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis
morte poenas dedit: vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat.
Verum parcite dignitati Lentuli si ipse pudicitiae si famae suae si dis aut hominibus umquam ullis pepercit! Ignoscite Cethegi
adulescentiae nisi iterum patriae bellum fecit! Nam quid ego de Gabinio Statilio Caepario loquar? Quibus si quicquam umquam
pensi fuisset non ea consilia de re publica habuissent. Postremo patres conscripti si mehercule peccato locus esset facile
paterer vos ipsa re corrigi quoniam verba contemnitis. Sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget alii
intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte : quo magis properandum est.
Quare ego ita censeo: Cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit iique indicio T. Volturci
et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque
paravisse de confessis sicuti de manufestis rerum capitalium more maiorum supplicium sumundum.”
- Latino
- Bellum Catilinarium
- Sallustio