Postquam Cato adsedit consulares omnes itemque
senatus magna pars sententiam eius laudant virtutem animi ad caelum ferunt alii alios increpantes timidos vocant. Cato clarus
atque magnus habetur; senati decretum fit sicuti ille censuerat. Sed mihi multa legenti multa audienti quae populus Romanus
domi militiaeque mari atque terra praeclara facinora fecit forte lubuit attendere quae res maxume tanta negotia sustinuisset.
Sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis
regibus ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse facundia Graecos gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa
agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse eoque factum uti divitas paupertas multitudinem paucitas
superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque
magistratuum vitia sustentabat ac sicuti effeta parente multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed
memoria mea ingenti virtute divorsis moribus fuere viri duo M. Cato et C. Caesar. Quos quoniam res obtulerat silentio
praeterire non fuit consilium quin utriusque naturam et mores quantum ingenio possum aperirem.
- Latino
- Bellum Catilinarium
- Sallustio