Paragrafo 53 - Studentville

Paragrafo 53

Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a

quo se metui putet? Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum

intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum exsulantem se intellexisse quos fidos amicos

habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti