Paragrafo 79 - Studentville

Paragrafo 79

Digni autem sunt amicitia quibus in ipsis inest causa cur

diligantur. Rarum genus. Et quidem omnia praeclara rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo

genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt, nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam

pecudes eos potissimum diligunt ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti