Pro Caelio Paragrafo 55: versione travolta - StudentVille

Paragrafo 55

Sed cur diutius vos iudices teneo? Ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque omnia diligenter testimonii verba cognoscite. Recita. L. LVCCEI TESTIMONIVM. Quid exspectatis amplius? an aliquam vocem putatis ipsam pro se causam et veritatem posse mittere? Haec est innocentiae defensio haec ipsius causae oratio haec una vox veritatis. In crimine ipso nulla suspicio est in re nihil est argumenti in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis loci temporis; nemo testis nemo conscius nominatur totum crimen profertur ex inimica ex infami ex crudeli ex facinerosa ex libidinosa domo; domus autem illa quae temptata esse scelere isto nefario dicitur plena est integritatis dignitatis officii religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas ut res minime dubitanda in con tentione ponatur utrum temeraria procax irata mulier finxisse crimen an gravis sapiens moderatus que vir religiose testimonium dixisse videatur.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti