Paragrafo 30 - Studentville

Paragrafo 30

Itaque severitati tuae ut oportet ita respondere non audeo; erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere; non inquam audeo; perfugiis non utor aetatis concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut si qua est invidia communis hoc tempore aeris alieni petulantiae libidinum iuventutis quam video esse magnam ne huic aliena peccata ne aetatis ac temporum vitia noceant. Atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso. Sunt autem duo crimina auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia venenum quaesitum quod Clodiae daretur ut dicitur. Omnia sunt alia non crimina sed maledicta iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. “Adulter impudicus sequester” convicium est non accusatio; nullum est enim fundamentum horum criminum nulla sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti