Pro Caelio Paragrafo 14: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 14

Hac ille tam varia multiplicique natura cum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis assimulatae tenebat. Neque umquam ex illo delendi huius imperii tam consceleratus impetus exstitisset nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facultatis et patientiae radicibus niteretur. Quare ista condicio iudices respuatur nec Catilinae familiaritatis crimen haereat; est enim commune cum multis et cum quibusdam etiam bonis. Me ipsum me inquam quondam paene ille decepit cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione manibus ante quam su spicione deprehendi. Cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius magis est ut ipse moleste ferat errasse se sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet quam ut istius amicitiae crimen reformidet.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti