Bellum Catilinarium Paragrafo 55: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 55

Versione del Bellum Catilinarium: Paragrafo 55

Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam

discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere ne quid eo spatio novaretur, trisviros quae supplicium

postulabat parare iubet; ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per praetores. Est in

carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paulum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt

undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta; sedincultu, tenebris, odore foeda atque terribilis eius

facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam

fregere. Ita ille patricius ex gente clarissima Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque

suis exitium vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabino, Caepario eodem modo supplicium sumptum est.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti