De Senectute Paragrafo 70: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 70

Neque enim histrioni, ut placeat,

peragenda fabula est, modo, in quocumque fuerit actu, probetur, neque sapientibus usque ad ‘Plaudite’ veniendum est.

Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam

agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse. Ver enim tamquam adulescentiam significat

ostenditque fructus futuros, reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti