LAELIUS: Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem; nam et praeclara res est et
sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum? aut quae est in me facultas? doctorum est ista consuetudo, eaque Graecorum,
ut iis ponatur de quo disputent quamvis subito; magnum opus est egetque exercitatione non parva. Quam ob rem quae disputari de
amicitia possunt, ab eis censeo petatis qui ista profitentur; ego vos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanis
anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas.
- Latino
- De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone