Paragrafo 8 - Studentville

Paragrafo 8

Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus nihil dico amplius: causa dicta est. Quid enim horum infirmari Grati potest? Heracliaene esse tum ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide M. Lucullus qui se non opinari sed scire non audisse sed vidisse non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati nobilissimi homines: huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio [venerunt]; qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. His tu tabulas desideras Heracliensium publicas: quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnis. Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere quaerere quae habere non possumus; et de hominum memoria tacere litterarum memoriam flagitare; et cum habeas amplissimi viri religionem integerrimi municipi ius iurandum fidemque ea quae depravari nullo modo possunt repudiare tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti