Paragrafo 88 - Studentville

Paragrafo 88

Verum ergo illud est quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis

senibus auditum: ‘si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam

admirationem ei fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret, habuisset.’ Sic natura solitarium nihil amat

semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est.
Sed cum tot signis eadem

natura declaret, quid velit, anquirat, desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. Est

enim varius et multiplex usus amicitiae, multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum

ferre sapientis est; una illa sublevanda offensio est, ut et utilitas in amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici

saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti