Paragrafo 9 - Studentville

Paragrafo 9

Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes

exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia

numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis (quamquam id quidem maximum est), verum etiam quia conscientia bene actae

vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti