Paragrafo 62 - Studentville

Paragrafo 62

Sed in omni

oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo efficitur id quod ego magno

quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se oratione defenderet. Non cani, nec rugae repente auctoritatem

arripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti