De Bello Gallico Paragrafo 9: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 9

Sic locutus cum litteris

eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum
sententia haec erat: “Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima

virtus
fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est;
ut idem senatui et populo Romano sit,

summa ope nitemur. Tibi quidem pro
nostra amicitia gratulor. Habes virum dignum te atque auo suo Masinissa.
Igitur rex,

ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse
cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum

suum et
Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et
testamento pariter cum filiis heredem

instituit. Sed ipse paucos post annos
morbo atque aetate confectus cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram
amicis

et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce
modi verba cum Iugurtha habuisse:

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti