Paragrafo 92 - Studentville

Paragrafo 92

Cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est (tollit enim iudicium veri idque adulterat), tum

amicitiae repugnat maxime; delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest. Nam cum amicitiae vis sit in eo,

ut unus quasi animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed

varius, commutabilis, multiplex?

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti