Paragrafo 99 - Studentville

Paragrafo 99

Haec tu mecum saepe his absentibus sed isdem audientibus haec ego tecum Milo: ‘Te quidem cum isto animo es satis laudare non possum; sed quo est ista magis divina virtus eo maiore a te dolore divellor. Nec vero si mihi eriperis reliqua est illa tamen ad consolandum querella ut eis irasci possim a quibus tantum volnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient sed amicissimi; non male aliquando de me meriti sed semper optime.’ Nullum umquam iudices mihi tantum dolorem inuretis–etsi quis potest esse tantus? -sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar quanti me semper feceritis. Quae si vos cepit oblivio aut si in me aliquid offendistis cur non id meo capite potius luitur quam Milonis? Praeclare enim vixero si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti