Praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo
quidem tempore – scio enim quam timida sit ambitio, quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus – omnia, non modo quae
reprehendi palam, sed etiam obscure quae cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam fictam, levem perhorrescimus, ora omnium
atque oculos intuemur. Nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile, quam voluntas erga nos sensusque
civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum, sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone