Paragrafo 99 - Studentville

Paragrafo 99

Quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet qui ipsi illam allectant et invitant,

tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant, ne callida assentatione capiantur. Aperte enim

adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors; callidus ille et occultus ne se insinuet, studiose cavendum est; nec

enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum

det manus vincique se patiatur, ut is qui illusus sit plus vidisse videatur. Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne

accidat, magis cavendum est.
Ut me hodie ante omnes comicos stultos senes
Versaris atque inlusseris lautissume.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti