Pro Caelio, 27 - Studentville

Pro Caelio, 27

Deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam lenior, plusque

disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. Nam P. Clodius, amicus meus, cum se gravissime

vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam eius eloquentiam,

tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum vide ram frustra litigantem. Tibi autem, Balbe, respondeo primum precario,

si licet, si fas est defendi a me eum, qui nullum convivium renuerit, qui in hortis fuerit, qui unguenta sumpserit, qui Baias

viderit.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti