Paragrafo 47 - Studentville

Paragrafo 47

An hic si sese isti vitae dedidisset consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic si laborem fugeret si obstrictus voluptatibus teneretur in hac acie cotidie versaretur appeteret inimicitias in iudicium vocaret subiret periculum capitis ipse inspectante populo Romano tot iam menses aut de salute aut de gloria dimicaret? Nihilne igitur illa vicinitas redolet nihihne hominum fama nihil Baiae denique ipsae loquuntur ? Illae vero non loquuntur solumverum etiam personant huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti