Un censimento degli Elvezi - Studentville

Un censimento degli Elvezi

In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae, et ad Caesarem reportatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo excessisset eorum, qui arma gerere valerent, et item separatim pueri, senes mulieresque. Quarum omnium rerum summe erat capitum Helvetiorum milia CCLXIII, Tulingorum milia XXXVI, Latovicorum XIV, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his, qui arma gerere valerent, ad milia nonaginta duo.
Summa omnium fuit ad milia CCCLXVIII. Eorum, qui domum reverterunt, census habitus est, ut Caesar imperaverat, atque repertus est numerus milium C et X.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti