Carme 12 - Studentville

Carme 12

Marrucine

Asini, manu sinistranon belle uteris: in ioco atque vinotollis lintea neglegentiorum.hoc salsum esse putas? fugit te,

inepte:quamvis sordida res et invenusta est.non credis mihi? crede Pollionifratri, qui tua furta vel talentomutari velit: est

enim leporumdisertus puer ac facetiarum.quare aut hendecasyllabos trecentosexspecta, aut mihi linteum remitte,quod me non movet

aestimatione,verum est mnemosynum mei sodalis.nam sudaria Saetaba ex Hiberismiserunt mihi muneri Fabulluset Veranius: haec amem

necesse estut Veraniolum meum et Fabullum.

  • Latino
  • Carmina di Gaio Valerio Catullo
  • Catullo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti