Libro 1 - Paragrafi da 26 a 30 - Studentville

Libro 1 - Paragrafi da 26 a 30

Paragrafo 26
Contra haec Pompeius naves magnas onerarias quas in portu

Brundisino deprehenderat adornabat. Ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque multis tormentis et omni genere telorum

completas ad opera Caesaris adpellebat ut rates perrumperet atque opera disturbaret. Sic cotidie utrimque eminus fundis

sagittis reliquisque telis pugnabatur. Atque haec Caesar ita administrabat ut condiciones pacis dimittendas non existimaret; ac

tametsi magnopere admirabatur Magium quem ad Pompeium cum mandatis miserat ad se non remitti atque ea res saepe temptata etsi

impetus eius consiliaque tardabat tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat. Itaque Caninium Rebilum legatum familiarem

necessariumque Scriboni Libonis mittit ad eum colloquii causa; mandat ut Libonem de concilianda pace hortetur; imprimis ut ipse

cum Pompeio colloqueretur postulat; magnopere sese confidere demonstrat si eius rei sit potestas facta fore ut aequis

condicionibus ab armis discedatur. Cuius rei magnam partem laudis atque existimationis ad Libonem perventuram si illo auctore

atque agente ab armis sit discessum. Libo a colloquio Canini digressus ad Pompeium proficiscitur. Paulo post renuntiat quod

consules absint sine illis non posse agi de compositione. Ita saepius rem frustra temptatam Caesar aliquando dimittendam sibi

iudicat et de bello agendum.

Paragrafo 27
Prope dimidia parte operis a Caesare effecta

diebusque in ea re consumptis VIIII naves a consulibus Dyrrachio remissae quae priorem partem exercitus eo deportaverant

Brundisium revertuntur. Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat adventu

navium profectionem parare incipit et quo facilius impetum Caesaris tardaret ne sub ipsa profectione milites oppidum

irrumperent portas obstruit vicos plateasque inaedificat fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque

praeacutos defigit. Haec levibus cratibus terraque inaequat; aditus autem atque itinera duo quae extra murum ad portum ferebant

maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit. His paratis rebus milites silentio naves conscendere iubet expeditos

autem ex evocatis sagittariis funditoribusque raros in muro turribusque disponit. Hos certo signo revocare constituit cum omnes

milites naves conscendissent atque eis expedito loco actuaria navigia relinquit.

Paragrafo

28
Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant. Itaque

cognita Pompei profectione concursantibus illis atque in ea re occupatis vulgo ex tectis significabant. Per quos re cognita

Caesar scalas parari militesque armari iubet ne quam rei gerendae facultatem dimittat. Pompeius sub noctem naves solvit. Qui

erant in muro custodiae causa collocati eo signo quod convenerat revocantur notisque itineribus ad naves decurrunt. Milites

positis scalis muros ascendunt sed moniti a Brundisinis ut vallum caecum fossasque caveant subsistunt et longo itinere ab his

circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum militibus quae ad moles Caesaris adhaeserant scaphis lintribusque

reprehendunt reprehensas excipiunt.

Paragrafo 29
Caesar etsi ad spem conficiendi negotii

maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret tamen

eius rei moram temporisque longinquitatem timebat quod omnibus coactis navibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui

ademerat. Relinquebatur ut ex longinquioribus regionibus Galliae Picenique et a freto naves essent exspectandae. Id propter

anni tempus longum atque impeditum videbatur. Interea veterem exercitum duas Hispanias confirmari quarum erat altera maximis

beneficiis Pompei devincta auxilia equitatum parari Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.

Paragrafo 30
Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit in Hispaniam

proficisci constituit: duumviris municipiorum omnium imperat ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent. Mittit in

Sardiniam cum legione una Valerium legatum in Siciliam Curionem pro praetore cum legionibus duabus; eundem cum Siciliam

recepisset protinus in Africam traducere exercitum iubet. Sardiniam obtinebat M. Cotta Siciliam M. Cato; Africam sorte Tubero

obtinere debebat. Caralitani simul ad se Valerium mitti audierunt nondum profecto ex Italia sua sponte Cottam ex oppido

eiciunt. Ille perterritus quod omnem provinciam consentire intellegebat ex Sardinia in Africam profugit. Cato in Sicilia naves

longas veteres reficiebat novas civitatibus imperabat. Haec magno studio agebat. In Lucanis Brutiisque per legatos suos civium

Romanorum delectus habebat equitum peditumque certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat. Quibus rebus paene perfectis

adventu Curionis cognito queritur in contione sese proiectum ac proditum a Cn. Pompeio qui omnibus rebus imparatissimis non

necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in senatu interrogatus omnia sibi esse ad bellum apta ac parata

confirmavisset. Haec in contione questus ex provincia fugit.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti