Libro 1 - Paragrafi da 51 a 55 - Studentville

Libro 1 - Paragrafi da 51 a 55

Paragrafo 51
Nuntiatur Afranio magnos commeatus qui iter habebant ad Caesarem ad flumen constitisse.

Venerant eo sagittarii ex Rutenis equites ex Gallia cum multis carris magnisque impedimentis ut fert Gallica consuetudo. Erant

praeterea cuiusque generis hominum milia circiter VI cum servis liberisque; sed nullus ordo nullum imperium certum cum suo

quisque consilio uteretur atque omnes sine timore iter facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia. Erant

complures honesti adulescentes senatorum filii et ordinis equestris; erant legationes civitatum; erant legati Caesaris. Hos

omnes flumina continebant. Ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte proficiscitur

imprudentesque ante missis equitibus aggreditur. Celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque committunt. Ei dum

pari certamine res geri potuit magnum hostium numerum pauci sustinuere; sed ubi signa legionum appropinquare coeperunt paucis

amissis sese in proximos montes conferunt. Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum; nacti enim spatium se

in loca superiora receperunt. Desiderati sunt eo die sagittarii circiter CC equites pauci calonum atque impedimentorum non

magnus numerus.

Paragrafo 52
His tamen omnibus annona crevit; quae fere res non solum

inopia praesentis sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit. Iamque ad denarios L in singulos modios annona

pervenerat et militum vires inopia frumenti deminuerat atque incommoda in dies augebantur; et ita paucis diebus magna erat

facta rerum commutatio ac se fortuna inclinaverat ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur illi omnibus

abundarent rebus superioresque haberentur. Caesar eis civitatibus quae ad eius amicitiam accesserant quod minor erat frumenti

copia pecus imperabat; calones ad longinquiores civitates dimittebat; ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis

tutabatur.

Paragrafo 53
Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque

uberiora Romam ad suos perscribebant; multa rumor affingebat ut paene bellum confectum videretur. Quibus litteris nuntiisque

Romam perlatis magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant; multi ex Italia ad Cn. Pompeium

proficiscebantur alii ut principes talem nuntium attulisse alii ne eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse

viderentur.

Paragrafo 54
Cum in his angustiis res esset atque omnes viae ab Afranianis

militibus equitibusque obsiderentur nec pontes perfici possent imperat militibus Caesar ut naves faciant cuius generis eum

superioribus annis usus Britanniae docuerat. Carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium

viminibus contextum coriis integebatur. Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII militesque his

navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat. Hunc celeriter priusquam ab adversariis sentiatur

communit. Huc legionem postea traicit atque ex utraque parte pontem instituit biduo perficit. Ita commeatus et qui frumenti

causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.

Paragrafo

55
Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit. Qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore

aggressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio missis scienter in duas partes

sese distribuunt alii ut praedae praesidio sint alii ut venientibus resistant atque eos propellant unamque cohortem quae temere

ante ceteras extra aciem procurrerat seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem

ponte in castra revertuntur.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti