Libro 1 - Paragrafi da 86 a 87 - Studentville

Libro 1 - Paragrafi da 86 a 87

Paragrafo

86
Id vero militibus fuit pergratum et iucundum ut ex ipsa significatione cognosci potuit ut qui aliquid iusti

incommodi exspectavissent ultro praemium missionis ferrent. Nam cum de loco et tempore eius rei controversia inferretur et voce

et manibus universi ex vallo ubi constiterant significare coeperunt ut statim dimitterentur neque omni interposita fide firmum

esse posse si in aliud tempus differretur. Paucis cum esset in utramque partem verbis disputatum res huc deducitur ut ei qui

habeant domicilium aut possessionem in Hispania statim reliqui ad Varum flumen dimittantur; ne quid eis noceatur neu quis

invitus sacramentum dicere cogatur a Caesare cavetur.

Paragrafo 87
Caesar ex eo tempore

dum ad flumen Varum veniatur se frumentum daturum pollicetur. Addit etiam ut quod quisque eorum in bello amiserit quae sint

penes milites suos eis qui amiserint restituatur; militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his rebus dissolvit.

Quascumque postea controversias inter se milites habuerunt sua sponte ad Caesarem in ius adierunt. Petreius atque Afranius cum

stipendium ab legionibus paene seditione facta flagitarentur cuius illi diem nondum venisse dicerent Caesar ut cognosceret

postulatum est eoque utrique quod statuit contenti fuerunt. Parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa duas legiones suas

antecedere reliquas subsequi iussit ut non longo inter se spatio castra facerent eique negotio Q. Fufium Calenum legatum

praeficit. Hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti