Paragrafo 56
Aetolia Acarnania Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum ut demonstravimus
receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar. Itaque eo Calenum misit eique Sabinum et
Cassium cum cohortibus adiungit. Quorum cognito adventu Rutilius Lupus qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat Isthmum
praemunire instituit ut Achaia Fufium prohiberet. Calenus Delphos Thebas Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit
nonnullas urbes per vim expugnavit reliquas civitates circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat. In his
rebus fere erat Fufius occupatus.
Paragrafo 57
Haec cum in Achaia atque apud
Dyrrachium gererentur Scipionemque in Macedoniam venisse constaret non oblitus pristini instituti Caesar mittit ad eum A.
Clodium suum atque illius familiarem quem ab illo traditum initio et commendatum in suorum necessariorum numero habere
instituerat. Huic dat litteras mandataque ad eum; quorum haec erat summa: sese omnia de pace expertum nihil adhuc effecisse:
hoc arbitrari vitio factum eorum quos esse auctores eius rei voluisset quod sua mandata perferre non opportuno tempore ad
Pompeium vererentur. Scipionem ea esse auctoritate ut non solum libere quae probasset exponere sed etiam ex magna parte
compellere atque errantem regere posset; praeesse autem suo nomine exercitui ut praeter auctoritatem vires quoque ad coercendum
haberet. Quod si fecisset quietem Italiae pacem provinciarum salutem imperii uni omnes acceptam relaturos. Haec ad eum mandata
Clodius refert ac primis diebus ut videbatur libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur castigato Scipione a
Favonio ut postea confecto bello reperiebamus infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
Paragrafo
58
Caesar quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et pabulatione prohiberet aditus duos quos esse
angustos demonstravimus magnis operibus praemunivit castellaque his locis posuit. Pompeius ubi nihil profici equitatu cognovit
paucis intermissis diebus rursus eum navibus ad se intra munitiones recipit. Erat summa inopia pabuli adeo ut foliis ex
arboribus strictis et teneris harundinum radicibus contusis equos alerent (frumenta enim quae fuerant intra munitiones sata
consumpserant); cogebantur Corcyra atque Acarnania longo interiecto navigationis spatio pabulum supportare quodque erat eius
rei minor copia hordeo adaugere atque his rationibus equitatum tolerare. Sed postquam non modo hordeum pabulumque omnibus locis
herbaeque desectae sed etiam frons ex arboribus deficiebat corruptis equis macie conandum sibi aliquid Pompeius de eruptione
existimavit.
Paragrafo 59
Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratres
Raucillus et Egus Adbucilli filii qui principatum in civitate multis annis obtinuerat singulari virtute homines quorum opera
Caesar omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His domi ob has causas amplissimos magistratus mandaverat atque
eos extra ordinem in senatum legendos curaverat agrosque in Gallia ex hostibus captos praemiaque rei pecuniariae magna
tribuerat locupletesque ex egentibus fecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore erant sed etiam apud
exercitum cari habebantur; sed freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque
equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant. Quibus illi rebus permoti universi Caesarem adierunt palamque de eorum
iniuriis sunt questi et ad cetera addiderunt falsum ab his equitum numerum deferri quorum stipendium averterent.
Paragrafo 60
Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multa virtuti
eorum concedens rem totam distulit; illos secreto castigavit quod quaestui equites haberent monuitque ut ex sua amicitia omnia
exspectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent. Magnam tamen haec res illis offensionem et contemptionem ad
omnes attulit idque ita esse cum ex aliorum obiectationibus tum etiam ex domestico iudicio atque animi conscientia
intellegebant. Quo pudore adducti et fortasse non se liberari sed in aliud tempus reservari arbitrati discedere a nobis et
novam temptare fortunam novasque amicitias experiri constituerunt. Et cum paucis collocuti clientibus suis quibus tantum
facinus committere audebant primum conati sunt praefectum equitum C. Volusenum interficere ut postea bello confecto cognitum
est ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompeium viderentur; postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi
dabatur quam maximas potuerunt pecunias mutuati proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent multis coemptis
equis ad Pompeium transierunt cum eis quos sui consilii participes habebant.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare